igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori
potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum
dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo
quasi fundamentum construe
cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem
habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius
memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit
propter te in utero suo
cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam
circa me
omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave
ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei
nostri
ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem
tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies
Domini
quomodo potueris ita esto misericors
si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit
etiam exiguum libenter inpertire stude
praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non
patietur animam ire in tenebras
fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui
faciunt eam
adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem
tuam numquam patiaris crimen scire
superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari
permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei
restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat
quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando
facias
panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de
vestimentis tuis nudos tege
panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et
noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus
consilium semper a sapiente perquire
omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas
dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant
indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti
dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et
chirografum eius apud me habeo
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo
supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum
noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa
bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato
et fecerimus bene